monumenta.ch > Plinius > sectio 86

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 86
{XXIV} Ab his locum amplitudine vindicaverint, quae cessere auctoritate, nuces iuglandes, quamquam et ipsae nuptialium Fescenniorum comites, multum pineis minores universitate eademque portione ampliores nucleo. nec non et honor iis naturae peculiaris gemino protectis perimento, pulvinati primum calycis, mox lignei putaminis. quae causa eas nuptias fecit religiosas, tot modis fetu munito, quod est veri similius quam quia cadendo tripudium sonivium faciant.